Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 4:12-31 Vulgata Latina (VULG)

12.  Spiritus plenus ex his veniet mihi,et nunc ego loquar judicia mea cum eis.

13.  Ecce quasi nubes ascendet,et quasi tempestas currus ejus :velociores aquilis equi illius.Væ nobis, quoniam vastati sumus.

14.  Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias :usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ ?

15.  Vox enim annuntiantis a Dan,et notum facientis idolum de monte Ephraim.

16.  Dicite gentibus : Ecce auditum est in Jerusalemcustodes venire de terra longinqua,et dare super civitates Juda vocem suam :

17.  quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro,quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus.

18.  Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi :ista malitia tua, quia amara,quia tetigit cor tuum.

19.  Ventrem meum, ventrem meum doleo ;sensus cordis mei turbati sunt in me.Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea,clamorem prælii.

20.  Contritio super contritionem vocata est,et vastata est omnis terra :repente vastata sunt tabernacula mea ;subito pelles meæ.

21.  Usquequo videbo fugientem ;audiam vocem buccinæ ?

22.  Quia stultus populus meus me non cognovit :filii insipientes sunt et vecordes :sapientes sunt ut faciant mala,bene autem facere nescierunt.

23.  Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili ;et cælos, et non erat lux in eis.

24.  Vidi montes, et ecce movebantur :et omnes colles conturbati sunt.

25.  Intuitus sum, et non erat homo :et omne volatile cæli recessit.

26.  Aspexi, et ecce Carmelus desertus,et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini,et a facie iræ furoris ejus.

27.  Hæc enim dicit Dominus :Deserta erit omnis terra,sed tamen consummationem non faciam.

28.  Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper,eo quod locutus sum.Cogitavi, et non pœnituit me,nec aversus sum ab eo.

29.  A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas :ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes :universæ urbes derelictæ sunt,et non habitat in eis homo.

30.  Tu autem vastata, quid facies ?cum vestieris te coccino,cum ornata fueris monili aureo,et pinxeris stibio oculos tuos,frustra componeris :contempserunt te amatores tui ;animam tuam quærent.

31.  Vocem enim quasi parturientis audivi,angustias ut puerperæ :vox filiæ Sion intermorientis,expandentisque manus suas :Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !

Read complete chapter Jeremiæ 4