Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 39:6-17 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis ejus : et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis.

7.  Oculos quoque Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.

8.  Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt.

9.  Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem.

10.  Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.

11.  Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan magistro militum, dicens :

12.  Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias : sed ut voluerit, sic facias ei.

13.  Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,

14.  miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo.

15.  Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens :

16.  Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.

17.  Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas :

Read complete chapter Jeremiæ 39