17. Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego adducam super Juda et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt ; vocavi illos, et non responderunt mihi.
18. Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod obedistis præcepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quæ præcepit vobis,
19. propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.