Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 33:5-10 Vulgata Latina (VULG)

5.  venientium ut dimicent cum Chaldæis,et impleant eas cadaveribus hominumquos percussi in furore meo et in indignatione mea,abscondens faciem meam a civitate hac,propter omnem malitiam eorum :

6.  Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem,et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.

7.  Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem,et ædificabo eos sicut a principio.

8.  Et emundabo illos ab omni iniquitate suain qua peccaverunt mihi,et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum,in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.

9.  Et erit mihi in nomen, et in gaudium,et in laudem, et in exsultationemcunctis gentibus terræ,quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis :et pavebunt et turbabuntur in universis bonis,et in omni pace quam ego faciam eis.

10.  Hæc dicit Dominus :Adhuc audietur in loco istoquem vos dicitis esse desertum,eo quod non sit homo nec jumentumin civitatibus Juda, et foris Jerusalem,quæ desolatæ sunt, absque homine,et absque habitatore, et absque pecore,

Read complete chapter Jeremiæ 33