Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 33:10-21 Vulgata Latina (VULG)

10.  Hæc dicit Dominus :Adhuc audietur in loco istoquem vos dicitis esse desertum,eo quod non sit homo nec jumentumin civitatibus Juda, et foris Jerusalem,quæ desolatæ sunt, absque homine,et absque habitatore, et absque pecore,

11.  vox gaudii et vox lætitiæ,vox sponsi et vox sponsæ,vox dicentium : Confitemini Domino exercituum,quoniam bonus Dominus,quoniam in æternum misericordia ejus :et portantium vota in domum Domini :reducam enim conversionem terræsicut a principio, dicit Dominus.

12.  Hæc dicit Dominus exercituum :Adhuc erit in loco isto deserto,absque homine et absque jumento,et in cunctis civitatibus ejus,habitaculum pastorum accubantium gregum.

13.  In civitatibus montuosis,et in civitatibus campestribus,et in civitatibus quæ ad austrum sunt,et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem,et in civitatibus Juda,adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.

14.  Ecce dies veniunt, dicit Dominus,et suscitabo verbum bonum quod locutus sumad domum Israël et ad domum Juda.

15.  In diebus illis et in tempore illogerminare faciam David germen justitiæ,et faciet judicium et justitiam in terra :

16.  in diebus illis salvabitur Juda,et Jerusalem habitabit confidenter :et hoc est nomen quod vocabunt eum :Dominus justus noster.

17.  Quia hæc dicit Dominus :Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël :

18.  et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea,qui offerat holocautomata,et incendat sacrificum,et cædat victimas omnibus diebus.

19.  Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

20.  Hæc dicit Dominus :Si irritum potest fieri pactum meum cum die,et pactum meum cum nocte,ut non sit dies et nox in tempore suo,

21.  et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo,ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus,et Levitæ et sacerdotes ministri mei.

Read complete chapter Jeremiæ 33