Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 32:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me : Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset :

9.  et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum : septem stateres, et decem argenteos.

10.  Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.

11.  Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus :

12.  et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris.

13.  Et præcepi Baruch coram eis, dicens :

14.  Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis :

15.  hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista.

16.  Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens :

17.  Heu ! heu ! heu ! Domine Deus,ecce tu fecisti cælum et terramin fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento :non erit tibi difficile omne verbum :

Read complete chapter Jeremiæ 32