Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 32:24-36 Vulgata Latina (VULG)

24.  Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur,et urbs data est in manus Chaldæorumqui præliantur adversus eam,a facie gladii, et famis, et pestilentiæ :et quæcumque locutus es, acciderunt,ut tu ipse cernis.

25.  Et tu dicis mihi, Domine Deus :Eme agrum argento, et adhibe testes,cum urbs data sit in manus Chaldæorum ?

26.  Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

27.  Ecce ego Dominus Deus universæ carnis :numquid mihi difficile erit omne verbum ?

28.  Propterea hæc dicit Dominus :Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum,et in manus regis Babylonis,et capient eam.

29.  Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc,et succendent eam igni, et comburent eam,et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal,et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.

30.  Erant enim filii Israël et filii Judajugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua :filii Israël, qui usque nunc exacerbant mein opere manuum suarum, dicit Dominus.

31.  Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc,a die qua ædificaverunt eamusque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,

32.  propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda,quam fecerunt ad iracundiam me provocantes,ipsi et reges eorum,principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetæ eorum,viri Juda et habitatores Jerusalem.

33.  Et verterunt ad me terga, et non facies,cum docerem eos diluculo et erudirem,et nollent audire, ut acciperent disciplinam.

34.  Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum,ut polluerent eam.

35.  Et ædificaverunt excelsa Baalquæ sunt in valle filii Ennom,ut initiarent filios suos et filias suas Moloch,quod non mandavi eis,nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc :et in peccatum deducerent Judam.

36.  Et nunc propter ista,hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc,de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis,in gladio, et in fame, et in peste :

Read complete chapter Jeremiæ 32