Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 31:32-39 Vulgata Latina (VULG)

32.  non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorumin die qua apprehendi manum eorumut educerem eos de terra Ægypti,pactum quod irritum fecerunt :et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.

33.  Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israëlpost dies illos, dicit Dominus :dabo legem meam in visceribus eorum,et in corde eorum scribam eam,et ero eis in Deum,et ipsi erunt mihi in populum :

34.  et non docebit ultra vir proximum suumet vir fratrem suum,dicens : Cognosce Dominum :omnes enim cognoscent me,a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus :quia propitiabor iniquitati eorum,et peccati eorum non memorabor amplius.

35.  Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei,ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis :qui turbat mare, et sonant fluctus ejus :Dominus exercituum nomen illi :

36.  Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus,tunc et semen Israël deficiet,ut non sit gens coram me cunctis diebus.

37.  Hæc dicit Dominus :Si mensurari potuerint cæli sursum,et investigari fundamenta terræ deorsum,et ego abjiciam universum semen Israël,propter omnia quæ fecerunt, dicit Dominus.

38.  Ecce dies veniunt, dicit Dominus,et ædificabitur civitas Domino,a turre Hananeel usque ad portam anguli.

39.  Et exibit ultra norma mensuræin conspectu ejus super collem Gareb,et circuibit Goatha,

Read complete chapter Jeremiæ 31