Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 31:11-17 Vulgata Latina (VULG)

11.  Redemit enim Dominus Jacob,et liberavit eum de manu potentioris.

12.  Et venient, et laudabunt in monte Sion :et confluent ad bona Domini,super frumento, et vino, et oleo,et fœtu pecorum et armentorum :eritque anima eorum quasi hortus irriguus,et ultra non esurient.

13.  Tunc lætabitur virgo in choro,juvenes et senes simul :et convertam luctum eorum in gaudium,et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo.

14.  Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine,et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.

15.  Hæc dicit Dominus :Vox in excelso audita est lamentationis :luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos,et nolentis consolari super eis,quia non sunt.

16.  Hæc dicit Dominus :Quiescat vox tua a ploratu,et oculi tui a lacrimis,quia est merces operi tuo, ait Dominus,et revertentur de terra inimici :

17.  et est spes novissimis tuis, ait Dominus,et revertentur filii ad terminos suos.

Read complete chapter Jeremiæ 31