Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 30:6-21 Vulgata Latina (VULG)

6.  Interrogate, et videte si generat masculus :quare ergo vidi omnis viri manumsuper lumbum suum, quasi parturientis,et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?

7.  Væ ! quia magna dies illa,nec est similis ejus :tempusque tribulationis est Jacob,et ex ipso salvabitur.

8.  Et erit in die illa, ait Dominus exercituum :conteram jugum ejus de collo tuo,et vincula ejus dirumpam,et non dominabuntur ei amplius alieni :

9.  sed servient Domino Deo suo,et David regi suo,quem suscitabo eis.

10.  Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,neque paveas, Israël :quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,et semen tuum de terra captivitatis eorum :et revertetur Jacob, et quiescet,et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :

11.  quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.Faciam enim consummationem in cunctis gentibusin quibus dispersi te :te autem non faciam in consummationem :sed castigabo te in judicio,ut non videaris tibi innoxius.

12.  Quia hæc dicit Dominus :Insanabilis fractura tua ;pessima plaga tua :

13.  non est qui judicet judicium tuum ad alligandum :curationum utilitas non est tibi.

14.  Omnes amatores tui obliti sunt tui,teque non quærent :plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli :propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.

15.  Quid clamas super contritione tua ?insanabilis est dolor tuus :propter multitudinem iniquitatis tuæ,et propter dura peccata tua,feci hæc tibi.

16.  Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,et universi hostes tui in captivitatem ducentur :et qui te vastant vastabuntur,cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.

17.  Obducam enim cicatricem tibi,et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.Quia ejectam vocaverunt te, Sion :hæc est, quæ non habebat requirentem.

18.  Hæc dicit Dominus :Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,et tectis ejus miserebor :et ædificabitur civitas in excelso suo,et templum juxta ordinem suum fundabitur :

19.  et egredietur de eis laus,voxque ludentium.Et multiplicabo eos, et non minuentur :et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

20.  Et erunt filii ejus sicut a principio,et cœtus ejus coram me permanebit,et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

21.  Et erit dux ejus ex eo,et princeps de medio ejus producetur :et applicabo eum, et accedet ad me.Quis enim iste est qui applicet cor suumut appropinquet mihi ? ait Dominus :

Read complete chapter Jeremiæ 30