Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 30:16-24 Vulgata Latina (VULG)

16.  Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,et universi hostes tui in captivitatem ducentur :et qui te vastant vastabuntur,cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.

17.  Obducam enim cicatricem tibi,et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.Quia ejectam vocaverunt te, Sion :hæc est, quæ non habebat requirentem.

18.  Hæc dicit Dominus :Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,et tectis ejus miserebor :et ædificabitur civitas in excelso suo,et templum juxta ordinem suum fundabitur :

19.  et egredietur de eis laus,voxque ludentium.Et multiplicabo eos, et non minuentur :et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

20.  Et erunt filii ejus sicut a principio,et cœtus ejus coram me permanebit,et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

21.  Et erit dux ejus ex eo,et princeps de medio ejus producetur :et applicabo eum, et accedet ad me.Quis enim iste est qui applicet cor suumut appropinquet mihi ? ait Dominus :

22.  et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

23.  Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens :in capite impiorum conquiescet.

24.  Non avertet iram indignationis Dominus,donec faciat et compleat cogitationem cordis sui :in novissimo dierum intelligetis ea.

Read complete chapter Jeremiæ 30