Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 3:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam,et recedens ab eo duxerit virum alterum,numquid revertetur ad eam ultra ?numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ?Tu autem fornicata es cum amatoribus multis :tamen revertere ad me, dicit Dominus,et ego suscipiam te.

2.  Leva oculos tuos in directum,et vide ubi non prostrata sis.In viis sedebas,exspectans eos quasi latro in solitudine :et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.

3.  Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum,et serotinus imber non fuit.Frons mulieris meretricis facta est tibi ;noluisti erubescere.

4.  Ergo saltem amodo voca me :Pater meus, dux virginitatis meæ tu es :

5.  numquid irasceris in perpetuum,aut perseverabis in finem ?ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.

6.  Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ?Abiit sibimet super omnem montem excelsum,et sub omni ligno frondoso,et fornicata est ibi.

7.  Et dixi, cum fecisset hæc omnia :Ad me revertere :et non est reversa.Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda

8.  quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël,dimisissem eam,et dedissem ei libellum repudii :et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus,sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :

9.  et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram,et mœchata est cum lapide et ligno :

10.  et in omnibus his non est reversa ad meprævaricatrix soror ejus Judain toto corde suo,sed in mendacio, ait Dominus.

Read complete chapter Jeremiæ 3