Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 26:17-20 Vulgata Latina (VULG)

17.  Surrexerunt ergo viri de senioribus terræ, et dixerunt ad omnem cœtum populi, loquentes :

18.  Michæas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum :Sion quasi ager arabitur,et Jerusalem in acervum lapidum erit,et mons domus in excelsa silvarum.

19.  Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda ? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et pœnituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos ? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.

20.  Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiæ.

Read complete chapter Jeremiæ 26