30. Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos : Dominus de excelso rugiet,et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam :rugiens rugiet super decorem suum :celeuma quasi calcantium concineturadversus omnes habitatores terræ.
31. Pervenit sonitus usque ad extrema terræ,quia judicium Domino cum gentibus :judicatur ipse cum omni carne.Impios tradidi gladio, dicit Dominus.
32. Hæc dicit Dominus exercituum :Ecce afflictio egredietur de gente in gentem,et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.
33. Et erunt interfecti Domini in die illa,a summo terræ usque ad summum ejus :non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur :in sterquilinium super faciem terræ jacebunt.
34. Ululate, pastores, et clamate,et aspergite vos cinere, optimates gregis :quia completi sunt dies vestri ut interficiamini,et dissipationes vestræ :et cadetis quasi vasa pretiosa.
35. Et peribit fuga a pastoribus,et salvatio ab optimatibus gregis.
36. Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis,quia vastavit Dominus pascua eorum :
37. et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini.
38. Dereliquit quasi leo umbraculum suum,quia facta est terra eorum in desolationema facie iræ columbæ,et a facie iræ furoris Domini.