Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 25:25-37 Vulgata Latina (VULG)

25.  et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum :

26.  cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum : et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt : et rex Sesach bibet post eos.

27.  Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.

28.  Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Bibentes bibetis :

29.  quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis ? non eritis immunes : gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.

30.  Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos : Dominus de excelso rugiet,et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam :rugiens rugiet super decorem suum :celeuma quasi calcantium concineturadversus omnes habitatores terræ.

31.  Pervenit sonitus usque ad extrema terræ,quia judicium Domino cum gentibus :judicatur ipse cum omni carne.Impios tradidi gladio, dicit Dominus.

32.  Hæc dicit Dominus exercituum :Ecce afflictio egredietur de gente in gentem,et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.

33.  Et erunt interfecti Domini in die illa,a summo terræ usque ad summum ejus :non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur :in sterquilinium super faciem terræ jacebunt.

34.  Ululate, pastores, et clamate,et aspergite vos cinere, optimates gregis :quia completi sunt dies vestri ut interficiamini,et dissipationes vestræ :et cadetis quasi vasa pretiosa.

35.  Et peribit fuga a pastoribus,et salvatio ab optimatibus gregis.

36.  Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis,quia vastavit Dominus pascua eorum :

37.  et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini.

Read complete chapter Jeremiæ 25