24. et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto :
25. et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum :
26. cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum : et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt : et rex Sesach bibet post eos.
27. Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.
28. Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Bibentes bibetis :
29. quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis ? non eritis immunes : gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.
30. Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos : Dominus de excelso rugiet,et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam :rugiens rugiet super decorem suum :celeuma quasi calcantium concineturadversus omnes habitatores terræ.
31. Pervenit sonitus usque ad extrema terræ,quia judicium Domino cum gentibus :judicatur ipse cum omni carne.Impios tradidi gladio, dicit Dominus.
32. Hæc dicit Dominus exercituum :Ecce afflictio egredietur de gente in gentem,et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.
33. Et erunt interfecti Domini in die illa,a summo terræ usque ad summum ejus :non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur :in sterquilinium super faciem terræ jacebunt.
34. Ululate, pastores, et clamate,et aspergite vos cinere, optimates gregis :quia completi sunt dies vestri ut interficiamini,et dissipationes vestræ :et cadetis quasi vasa pretiosa.