Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 25:14-27 Vulgata Latina (VULG)

14.  quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni : et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.

15.  Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te.

16.  Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos.

17.  Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus,

18.  Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista :

19.  Pharaoni regi Ægypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus :

20.  et universis generaliter : cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti :

21.  et Idumææ, et Moab, et filiis Ammon :

22.  et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terræ insularum qui sunt trans mare :

23.  et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam :

24.  et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto :

25.  et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum :

26.  cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum : et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt : et rex Sesach bibet post eos.

27.  Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.

Read complete chapter Jeremiæ 25