Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 25:12-21 Vulgata Latina (VULG)

12.  Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldæorum, et ponam illam in solitudines sempiternas.

13.  Et adducam super terram illam omnia verba mea, quæ locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quæcumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes :

14.  quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni : et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.

15.  Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te.

16.  Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos.

17.  Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus,

18.  Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista :

19.  Pharaoni regi Ægypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus :

20.  et universis generaliter : cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti :

21.  et Idumææ, et Moab, et filiis Ammon :

Read complete chapter Jeremiæ 25