Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 24:7-10 Vulgata Latina (VULG)

7.  Et dabo eis cor ut sciant me,quia ego sum Dominus :et erunt mihi in populum,et ego ero eis in Deum,quia revertentur ad me in toto corde suo.

8.  Et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ,hæc dicit Dominus :Sic dabo Sedeciam regem Juda,et principes ejus, et reliquos de Jerusalem,qui remanserunt in urbe hac,et qui habitant in terra Ægypti.

9.  Et dabo eos in vexationem,afflictionemque omnibus regnis terræ,in opprobrium, et in parabolam,et in proverbium, et in maledictionemin universis locis ad quæ ejeci eos.

10.  Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem,donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.

Read complete chapter Jeremiæ 24