Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 23:32-40 Vulgata Latina (VULG)

32.  Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus,qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meumin mendacio suo et in miraculis suis,cum ego non misissem eos, nec mandassem eis :qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.

33.  Si igitur interrogaverit te populus iste,vel propheta, aut sacerdos, dicens :Quod est onus Domini ?dices ad eos : Vos estis onus :projiciam quippe vos, dicit Dominus.

34.  Et propheta, et sacerdos, et populusqui dicit : Onus Domini :visitabo super virum illum et super domum ejus.

35.  Hæc dicetis unusquisque ad proximum,et ad fratrem suum :Quid respondit Dominus ?et quid locutus est Dominus ?

36.  Et onus Domini ultra non memorabitur :quia onus erit unicuique sermo suus,et pervertistis verba Dei viventis,Domini exercituum, Dei nostri.

37.  Hæc dices ad prophetam :Quid respondit tibi Dominus ?et quid locutus est Dominus ?

38.  Si autem onus Domini dixeritis,propter hoc hæc dicit Dominus :Quia dixistis sermonem istum : Onus Domini,et misi ad vos dicens : Nolite dicere : Onus Domini :

39.  propterea ecce ego tollam vos portans,et derelinquam vos,et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris,a facie mea :

40.  et dabo vos in opprobrium sempiternum,et in ignominiam æternam,quæ numquam oblivione delebitur.

Read complete chapter Jeremiæ 23