Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 23:22-29 Vulgata Latina (VULG)

22.  Si stetissent in consilio meo,et nota fecissent verba mea populo meo,avertissem utique eos a via sua mala,et a cogitationibus suis pessimis.

23.  Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus,et non Deus de longe ?

24.  Si occultabitur vir in absconditis,et ego non videbo eum ? dicit Dominus.Numquid non cælum et terram ego impleo ? dicit Dominus.

25.  Audivi quæ dixerunt prophetæprophetantes in nomine meo mendacium,atque dicentes : Somniavi, somniavi.

26.  Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium,et prophetantium seductiones cordis sui ?

27.  Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei,propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum,sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal ?

28.  Propheta qui habet somnium,narret somnium :et qui habet sermonem meum,loquatur sermonem meum vere.Quid paleis ad triticum ? dicit Dominus.

29.  Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus,et quasi malleus conterens petram ?

Read complete chapter Jeremiæ 23