18. Quis enim affuit in consilio Domini,et vidit, et audivit sermonem ejus ?quis consideravit verbum illius, et audivit ?
19. Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur,et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.
20. Non revertetur furor Domini,usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui :in novissimis diebus intelligetis consilium ejus.
21. Non mittebam prophetas,et ipsi currebant :non loquebar ad eos,et ipsi prophetabant.
22. Si stetissent in consilio meo,et nota fecissent verba mea populo meo,avertissem utique eos a via sua mala,et a cogitationibus suis pessimis.
23. Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus,et non Deus de longe ?
24. Si occultabitur vir in absconditis,et ego non videbo eum ? dicit Dominus.Numquid non cælum et terram ego impleo ? dicit Dominus.
25. Audivi quæ dixerunt prophetæprophetantes in nomine meo mendacium,atque dicentes : Somniavi, somniavi.
26. Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium,et prophetantium seductiones cordis sui ?
27. Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei,propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum,sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal ?
28. Propheta qui habet somnium,narret somnium :et qui habet sermonem meum,loquatur sermonem meum vere.Quid paleis ad triticum ? dicit Dominus.
29. Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus,et quasi malleus conterens petram ?
30. Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus,qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.
31. Ecce ego ad prophetas, ait Dominus,qui assumunt linguas suas, et aiunt : Dicit Dominus.
32. Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus,qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meumin mendacio suo et in miraculis suis,cum ego non misissem eos, nec mandassem eis :qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.
33. Si igitur interrogaverit te populus iste,vel propheta, aut sacerdos, dicens :Quod est onus Domini ?dices ad eos : Vos estis onus :projiciam quippe vos, dicit Dominus.
34. Et propheta, et sacerdos, et populusqui dicit : Onus Domini :visitabo super virum illum et super domum ejus.
35. Hæc dicetis unusquisque ad proximum,et ad fratrem suum :Quid respondit Dominus ?et quid locutus est Dominus ?
36. Et onus Domini ultra non memorabitur :quia onus erit unicuique sermo suus,et pervertistis verba Dei viventis,Domini exercituum, Dei nostri.
37. Hæc dices ad prophetam :Quid respondit tibi Dominus ?et quid locutus est Dominus ?