Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 22:24-30 Vulgata Latina (VULG)

24.  Vivo ego, dicit Dominus,quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Judaannulus in manu dextera mea,inde evellam eum,

25.  et dabo te in manu quærentium animam tuam,et in manu quorum tu formidas faciem,et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,et in manu Chaldæorum :

26.  et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te,in terram alienam, in qua nati non estis,ibique moriemini.

27.  Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc,non revertentur.

28.  Numquid vas fictile atque contritumvir iste Jechonias ?numquid vas absque omni voluptate ?quare abjecti sunt ipse et semen ejus,et projecti in terram quam ignoraverunt ?

29.  Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.

30.  Hæc dicit Dominus :Scribe virum istum sterilem,virum qui in diebus suis non prosperabitur :nec enim erit de semine ejus virqui sedeat super solium David,et potestatem habeat ultra in Juda.

Read complete chapter Jeremiæ 22