Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 22:2-14 Vulgata Latina (VULG)

2.  et dices : Audi verbum Domini, rex Juda,qui sedes super solium David :tu et servi tui, et populus tuus,qui ingredimini per portas istas.

3.  Hæc dicit Dominus :Facite judicium et justitiam,et liberate vi oppressum de manu calumniatoris :et advenam, et pupillum, et viduamnolite contristare, neque opprimatis inique,et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.

4.  Si enim facientes feceritis verbum istud,ingredientur per portas domus hujusreges sedentes de genere David super thronum ejus,et ascendentes currus et equos,ipsi, et servi, et populus eorum.

5.  Quod si non audieritis verba hæc :in memetipso juravi, dicit Dominus,quia in solitudinem erit domus hæc.

6.  Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda :Galaad, tu mihi caput Libani,si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !

7.  Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus :et succident electas cedros tuas,et præcipitabunt in ignem.

8.  Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc,et dicet unusquisque proximo suo :Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?

9.  Et respondebunt :Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,et adoraverint deos alienos, et servierint eis.

10.  Nolite flere mortuum,neque lugeatis super eum fletu :plangite eum qui egreditur,quia non revertetur ultra,nec videbit terram nativitatis suæ.

11.  Quia hæc dicit Dominus ad Sellum,filium Josiæ, regem Juda,qui regnavit pro Josia patre suo,qui egressus est de loco isto :Non revertetur huc amplius,

12.  sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur,et terram istam non videbit amplius.

13.  Væ qui ædificat domum suam in injustitia,et cœnacula sua non in judicio :amicum suum opprimet frustra,et mercedem ejus non reddet ei :

14.  qui dicit : Ædificabo mihi domum latam,et cœnacula spatiosa :qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina,pingitque sinopide.

Read complete chapter Jeremiæ 22