Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 22:16-26 Vulgata Latina (VULG)

16.  Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum :numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus.

17.  Tui vero oculi et cor ad avaritiam,et ad sanguinem innocentem fundendum,et ad calumniam, et ad cursum mali operis.

18.  Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim,filium Josiæ, regem Juda :Non plangent eum : Væ frater ! et væ soror !non concrepabunt ei : Væ domine ! et væ inclyte !

19.  Sepultura asini sepelietur,putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.

20.  Ascende Libanum, et clama,et in Basan da vocem tuam :et clama ad transeuntes,quia contriti sunt omnes amatores tui.

21.  Locutus sum ad te in abundantia tua,et dixisti : Non audiam :hæc est via tua ab adolescentia tua,quia non audisti vocem meam.

22.  Omnes pastores tuos pascet ventus,et amatores tui in captivitatem ibunt :et tunc confunderis,et erubesces ab omni malitia tua.

23.  Quæ sedes in Libano,et nidificas in cedris,quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores,quasi dolores parturientis ?

24.  Vivo ego, dicit Dominus,quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Judaannulus in manu dextera mea,inde evellam eum,

25.  et dabo te in manu quærentium animam tuam,et in manu quorum tu formidas faciem,et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,et in manu Chaldæorum :

26.  et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te,in terram alienam, in qua nati non estis,ibique moriemini.

Read complete chapter Jeremiæ 22