Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 22:13-21 Vulgata Latina (VULG)

13.  Væ qui ædificat domum suam in injustitia,et cœnacula sua non in judicio :amicum suum opprimet frustra,et mercedem ejus non reddet ei :

14.  qui dicit : Ædificabo mihi domum latam,et cœnacula spatiosa :qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina,pingitque sinopide.

15.  Numquid regnabis quoniam confers te cedro ?pater tuus numquid non comedit et bibit,et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ?

16.  Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum :numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus.

17.  Tui vero oculi et cor ad avaritiam,et ad sanguinem innocentem fundendum,et ad calumniam, et ad cursum mali operis.

18.  Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim,filium Josiæ, regem Juda :Non plangent eum : Væ frater ! et væ soror !non concrepabunt ei : Væ domine ! et væ inclyte !

19.  Sepultura asini sepelietur,putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.

20.  Ascende Libanum, et clama,et in Basan da vocem tuam :et clama ad transeuntes,quia contriti sunt omnes amatores tui.

21.  Locutus sum ad te in abundantia tua,et dixisti : Non audiam :hæc est via tua ab adolescentia tua,quia non audisti vocem meam.

Read complete chapter Jeremiæ 22