Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 22:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hæc dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,

2.  et dices : Audi verbum Domini, rex Juda,qui sedes super solium David :tu et servi tui, et populus tuus,qui ingredimini per portas istas.

3.  Hæc dicit Dominus :Facite judicium et justitiam,et liberate vi oppressum de manu calumniatoris :et advenam, et pupillum, et viduamnolite contristare, neque opprimatis inique,et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.

4.  Si enim facientes feceritis verbum istud,ingredientur per portas domus hujusreges sedentes de genere David super thronum ejus,et ascendentes currus et equos,ipsi, et servi, et populus eorum.

5.  Quod si non audieritis verba hæc :in memetipso juravi, dicit Dominus,quia in solitudinem erit domus hæc.

6.  Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda :Galaad, tu mihi caput Libani,si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !

7.  Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus :et succident electas cedros tuas,et præcipitabunt in ignem.

8.  Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc,et dicet unusquisque proximo suo :Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?

Read complete chapter Jeremiæ 22