Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 21:9-14 Vulgata Latina (VULG)

9.  Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste : qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.

10.  Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus : in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.

11.  Et domui regis Juda : Audite verba Domini,

12.  domus David.Hæc dicit Dominus :Judicate mane judicium,et eruite vi oppressum de manu calumniantis,ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea,et succendatur, et non sit qui extinguat,propter malitiam studiorum vestrorum.

13.  Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidæ atque campestris,ait Dominus :qui dicitis : Quis percutiet nos ?et quis ingredietur domos nostras ?

14.  Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum,dicit Dominus :et succendam ignem in saltu ejus,et devorabit omnia in circuitu ejus.

Read complete chapter Jeremiæ 21