Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 2:6-14 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et non dixerunt : Ubi est Dominusqui ascendere nos fecit de terra Ægypti ;qui traduxit nos per desertum,per terram inhabitabilem et inviam,per terram sitis, et imaginem mortis,per terram in qua non ambulavit vir,neque habitavit homo ?

7.  Et induxi vos in terram Carmeli,ut comederetis fructum ejus et optima illius :et ingressi contaminastis terram meam,et hæreditatem meam posuistis in abominationem.

8.  Sacerdotes non dixerunt : Ubi est Dominus ?et tenentes legem nescierunt me,et pastores prævaricati sunt in me,et prophetæ prophetaverunt in Baal,et idola secuti sunt.

9.  Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus,et cum filiis vestris disceptabo.

10.  Transite ad insulas Cethim, et videte :et in Cedar mittite, et considerate vehementer :et videte si factum est hujuscemodi :

11.  si mutavit gens deos suos,et certe ipsi non sunt dii :populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum.

12.  Obstupescite, cæli, super hoc,et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus.

13.  Duo enim mala fecit populus meus :me dereliquerunt fontem aquæ vivæ,et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas,quia continere non valent aquas.

14.  Numquid servus est Israël, aut vernaculus ?quare ergo factus est in prædam ?

Read complete chapter Jeremiæ 2