Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 2:25-37 Vulgata Latina (VULG)

25.  Prohibe pedem tuum a nuditate,et guttur tuum a siti.Et dixisti : Desperavi : nequaquam faciam :adamavi quippe alienos,et post eos ambulabo.

26.  Quomodo confunditur fur quando deprehenditur,sic confusi sunt domus Israël,ipsi et reges eorum,principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,

27.  dicentes ligno : Pater meus es tu :et lapidi : Tu me genuisti.Verterunt ad me tergum et non faciem,et in tempore afflictionis suæ dicent :Surge, et libera nos.

28.  Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi ?surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ :secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda.

29.  Quid vultis mecum judicio contendere ?omnes dereliquistis me, dicit Dominus.

30.  Frustra percussi filios vestros :disciplinam non receperunt.Devoravit gladius vester prophetas vestros :quasi leo vastator

31.  generatio vestra.Videte verbum Domini :numquid solitudo factus sum Israëli,aut terra serotina ?quare ergo dixit populus meus : Recessimus ;non veniemus ultra ad te ?

32.  Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui,aut sponsa fasciæ pectoralis suæ ?populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.

33.  Quid niteris bonam ostendere viam tuamad quærendam dilectionem,quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas,

34.  et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum ?non in fossis inveni eos,sed in omnibus quæ supra memoravi.

35.  Et dixisti : Absque peccato et innocens ego sum,et propterea avertatur furor tuus a me.Ecce ego judicio contendam tecum,eo quod dixeris : Non peccavi.

36.  Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas !et ab Ægypto confunderis,sicut confusa es ab Assur.

37.  Nam et ab ista egredieris,et manus tuæ erunt super caput tuum :quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam,et nihil habebis prosperum in ea.

Read complete chapter Jeremiæ 2