Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 18:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :

2.  Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.

3.  Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.

4.  Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.

5.  Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

6.  Numquid sicut figulus iste,non potero vobis facere, domus Israël ? ait Dominus :ecce sicut lutum in manu figuli,sic vos in manu mea, domus Israël.

7.  Repente loquar adversum gentem et adversus regnum,ut eradicem, et destruam, et disperdam illud :

8.  si pœnitentiam egerit gens illa a malo suoquod locutus sum adversus eam,agam et ego pœnitentiam super maloquod cogitavi ut facerem ei.

9.  Et subito loquar de gente et de regno,ut ædificem et plantem illud.

10.  Si fecerit malum in oculis meis,ut non audiat vocem meam,pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.

11.  Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens :Hæc dicit Dominus :Ecce ego fingo contra vos malum,et cogito contra vos cogitationem :revertatur unusquisque a via sua mala,et dirigite vias vestras et studia vestra.

Read complete chapter Jeremiæ 18