Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 17:15-27 Vulgata Latina (VULG)

15.  Ecce ipsi dicunt ad me :Ubi est verbum Domini ? veniat :

16.  et ego non sum turbatus, te pastorem sequens :et diem hominis non desideravi, tu scis :quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.

17.  Non sis tu mihi formidini :spes mea tu in die afflictionis.

18.  Confundantur qui me persequuntur,et non confundar ego :paveant illi,et non paveam ego :induc super eos diem afflictionis,et duplici contritione contere eos.

19.  Hæc dicit Dominus ad me : Vade, et sta in porta filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Juda, et egrediuntur, et in cunctis portis Jerusalem :

20.  et dices ad eos : Audite verbum Domini,reges Juda, et omnis Juda,cunctique habitatores Jerusalem,qui ingredimini per portas istas.

21.  Hæc dicit Dominus :Custodite animas vestras,et nolite portare pondera in die sabbati,nec inferatis per portas Jerusalem :

22.  et nolite ejicere onera de domibus vestris in die sabbati,et omne opus non facietis :sanctificate diem sabbati,sicut præcepi patribus vestris.

23.  Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam :sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me,et ne acciperent disciplinam.

24.  Et erit : si audieritis me, dicit Dominus,ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati :et si sanctificaveritis diem sabbati,ne faciatis in eo omne opus :

25.  ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes,sedentes super solium David,et ascendentes in curribus et equis,ipsi et principes eorum,viri Juda, et habitatores Jerusalem :et habitabitur civitas hæc in sempiternum.

26.  Et venient de civitatibus Juda,et de circuitu Jerusalem,et de terra Benjamin,et de campestribus, et de montuosis, et ab austro,portantes holocaustum, et victimam,et sacrificium, et thus,et inferent oblationem in domum Domini.

27.  Si autem non audieritis meut sanctificetis diem sabbati,et ne portetis onus,et ne inferatis per portas Jerusalem in die sabbati,succendam ignem in portis ejus,et devorabit domos Jerusalem,et non extinguetur.

Read complete chapter Jeremiæ 17