Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 16:5-17 Vulgata Latina (VULG)

5.  Hæc enim dicit Dominus :Ne ingrediaris domum convivii,neque vadas ad plangendum,neque consoleris eos,quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus,misericordiam et miserationes.

6.  Et morientur grandes et parvi in terra ista :non sepelientur, neque plangentur,et non se incident,neque calvitium fiet pro eis.

7.  Et non frangent inter eos lugenti panemad consolandum super mortuo,et non dabunt eis potum calicisad consolandum super patre suo et matre.

8.  Et domum convivii non ingrediaris,ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas.

9.  Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Ecce ego auferam de loco isto,in oculis vestris, et in diebus vestris,vocem gaudii et vocem lætitiæ,vocem sponsi et vocem sponsæ.

10.  Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc,et dixerint tibi :Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud ?quæ iniquitas nostra,et quod peccatum nostrum,quod peccavimus Domino Deo nostro ?

11.  dices ad eos :Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus,et abierunt post deos alienos,et servierunt eis, et adoraverunt eos,et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.

12.  Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri :ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali,ut me non audiat.

13.  Et ejiciam vos de terra hacin terram quam ignoratis,vos et patres vestri :et servietis ibi diis alienis, die ac nocte,qui non dabunt vobis requiem.

14.  Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,et non dicetur ultra :Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,

15.  sed : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis,et de universis terris ad quas ejeci eos :et reducam eos in terram suam,quam dedi patribus eorum.

16.  Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus,et piscabuntur eos :et post hæc mittam eis multos venatores,et venabuntur eos de omni monte,et de omni colle, et de cavernis petrarum.

17.  Quia oculi mei super omnes vias eorum :non sunt absconditæ a facie mea,et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.

Read complete chapter Jeremiæ 16