Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 16:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

2.  Non accipies uxorem,et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto.

3.  Quia hæc dicit Dominussuper filios et filias qui generantur in loco isto,et super matres eorum, quæ genuerunt eos,et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac :

4.  Mortibus ægrotationum morientur :non plangentur, et non sepelientur :in sterquilinium super faciem terræ erunt,et gladio et fame consumentur :et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ.

5.  Hæc enim dicit Dominus :Ne ingrediaris domum convivii,neque vadas ad plangendum,neque consoleris eos,quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus,misericordiam et miserationes.

6.  Et morientur grandes et parvi in terra ista :non sepelientur, neque plangentur,et non se incident,neque calvitium fiet pro eis.

7.  Et non frangent inter eos lugenti panemad consolandum super mortuo,et non dabunt eis potum calicisad consolandum super patre suo et matre.

8.  Et domum convivii non ingrediaris,ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas.

9.  Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Ecce ego auferam de loco isto,in oculis vestris, et in diebus vestris,vocem gaudii et vocem lætitiæ,vocem sponsi et vocem sponsæ.

Read complete chapter Jeremiæ 16