Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 15:3-12 Vulgata Latina (VULG)

3.  Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus :gladium ad occisionem,et canes ad lacerandum,et volatilia cæli et bestias terræad devorandum et dissipandum.

4.  Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ,propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda,super omnibus quæ fecit in Jerusalem.

5.  Quis enim miserebitur tui, Jerusalem,aut quis contristabitur pro te ?aut quis ibit ad rogandum pro pace tua ?

6.  Tu reliquisti me, dicit Dominus ;retrorsum abiisti :et extendam manum meam super te, et interficiam te :laboravi rogans.

7.  Et dispergam eos ventilabro in portis terræ :interfeci et disperdidi populum meum,et tamen a viis suis non sunt reversi.

8.  Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris :induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie :misi super civitates repente terrorem.

9.  Infirmata est quæ peperit septem ;defecit anima ejus :occidit ei sol cum adhuc esset dies :confusa est, et erubuit :et residuos ejus in gladium daboin conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.

10.  Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me,virum rixæ, virum discordiæ in universa terra ?Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam :omnes maledicunt mihi.

11.  Dicit Dominus : Si non reliquiæ tuæ in bonum,si non occurri tibi in tempore afflictionis,et in tempore tribulationis adversus inimicum.

12.  Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs ?

Read complete chapter Jeremiæ 15