Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 14:15-19 Vulgata Latina (VULG)

15.  Idcirco hæc dicit Dominusde prophetis qui prophetant in nomine meo,quos ego non misi, dicentes :Gladius et fames non erit in terra hac :In gladio et fame consumentur prophetæ illi.

16.  Et populi quibus prophetanterunt projecti in viis Jerusalempræ fame et gladio,et non erit qui sepeliat eos :ipsi et uxores eorum,filii et filiæ eorum :et effundam super eos malum suum.

17.  Et dices ad eos verbum istud :Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem,et non taceant,quoniam contritione magnacontrita est virgo filia populi mei,plaga pessima vehementer.

18.  Si egressus fuero ad agros,ecce occisi gladio :et si introiero in civitatem,ecce attenuati fame.Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant.

19.  Numquid projiciens abjecisti Judam ?aut Sion abominata est anima tua ?quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas ?Exspectavimus pacem,et non est bonum :et tempus curationis,et ecce turbatio.

Read complete chapter Jeremiæ 14