Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 13:3-15 Vulgata Latina (VULG)

3.  Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens :

4.  Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos : et surgens vade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petræ.

5.  Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus.

6.  Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me : Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi.

7.  Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud : et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset.

8.  Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

9.  Hæc dicit Dominus :Sic putrescere faciam superbiam Juda,et superbiam Jerusalem multam :

10.  populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea,et ambulant in pravitate cordis sui,abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos :et erunt sicut lumbare istud,quod nulli usui aptum est.

11.  Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri,sic agglutinavi mihi omnem domum Israël,et omnem domum Juda, dicit Dominus,ut essent mihi in populum,et in nomen, et in laudem, et in gloriam :et non audierunt.

12.  Dices ergo ad eos sermonem istum : Hæc dicit Dominus Deus Israël :Omnis laguncula implebitur vino.Et dicent ad te : Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino ?

13.  Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus :Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus,et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus,et sacerdotes, et prophetas,et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate.

14.  Et dispergam eos virum a fratre suo,et patres et filios pariter, ait Dominus.Non parcam, et non concedam :neque miserebor, ut non disperdam eos.

15.  Audite, et auribus percipite :nolite elevari, quia Dominus locutus est.

Read complete chapter Jeremiæ 13