Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 13:12-27 Vulgata Latina (VULG)

12.  Dices ergo ad eos sermonem istum : Hæc dicit Dominus Deus Israël :Omnis laguncula implebitur vino.Et dicent ad te : Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino ?

13.  Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus :Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus,et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus,et sacerdotes, et prophetas,et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate.

14.  Et dispergam eos virum a fratre suo,et patres et filios pariter, ait Dominus.Non parcam, et non concedam :neque miserebor, ut non disperdam eos.

15.  Audite, et auribus percipite :nolite elevari, quia Dominus locutus est.

16.  Date Domino Deo vestro gloriamantequam contenebrescat,et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos :exspectabitis lucem,et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.

17.  Quod si hoc non audieritis,in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ :plorans plorabit,et deducet oculus meus lacrimam,quia captus est grex Domini.

18.  Dic regi et dominatrici :Humiliamini, sedete,quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ.

19.  Civitates austri clausæ sunt,et non est qui aperiat :translata est omnis Juda transmigratione perfecta.

20.  Levate oculos vestros et videte,qui venitis ab aquilone :ubi est grex qui datus est tibi,pecus inclytum tuum ?

21.  Quid dices cum visitaverit te ?tu enim docuisti eos adversum te,et erudisti in caput tuum.Numquid non dolores apprehendent te,quasi mulierem parturientem ?

22.  Quod si dixeris in corde tuo : Quare venerunt mihi hæc ?propter multitudinem iniquitatis tuærevelata sunt verecundiora tua,pollutæ sunt plantæ tuæ.

23.  Si mutare potest Æthiops pellem suam,aut pardus varietates suas,et vos poteritis benefacere,cum didiceritis malum.

24.  Et disseminabo eos quasi stipulamquæ vento raptatur in deserto.

25.  Hæc sors tua,parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus,quia oblita es mei,et confisa es in mendacio.

26.  Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam,et apparuit ignominia tua :

27.  adulteria tua, et hinnitus tuus,scelus fornicationis tuæ :super colles in agro vidi abominationes tuas.Væ tibi, Jerusalem !non mundaberis post me : usquequo adhuc ?

Read complete chapter Jeremiæ 13