12. Dices ergo ad eos sermonem istum : Hæc dicit Dominus Deus Israël :Omnis laguncula implebitur vino.Et dicent ad te : Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino ?
13. Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus :Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus,et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus,et sacerdotes, et prophetas,et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate.
14. Et dispergam eos virum a fratre suo,et patres et filios pariter, ait Dominus.Non parcam, et non concedam :neque miserebor, ut non disperdam eos.
15. Audite, et auribus percipite :nolite elevari, quia Dominus locutus est.
16. Date Domino Deo vestro gloriamantequam contenebrescat,et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos :exspectabitis lucem,et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.
17. Quod si hoc non audieritis,in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ :plorans plorabit,et deducet oculus meus lacrimam,quia captus est grex Domini.
18. Dic regi et dominatrici :Humiliamini, sedete,quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ.
19. Civitates austri clausæ sunt,et non est qui aperiat :translata est omnis Juda transmigratione perfecta.
20. Levate oculos vestros et videte,qui venitis ab aquilone :ubi est grex qui datus est tibi,pecus inclytum tuum ?
21. Quid dices cum visitaverit te ?tu enim docuisti eos adversum te,et erudisti in caput tuum.Numquid non dolores apprehendent te,quasi mulierem parturientem ?
22. Quod si dixeris in corde tuo : Quare venerunt mihi hæc ?propter multitudinem iniquitatis tuærevelata sunt verecundiora tua,pollutæ sunt plantæ tuæ.
23. Si mutare potest Æthiops pellem suam,aut pardus varietates suas,et vos poteritis benefacere,cum didiceritis malum.