Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 12:10-17 Vulgata Latina (VULG)

10.  Pastores multi demoliti sunt vineam meam,conculcaverunt partem meam,dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.

11.  Posuerunt eam in dissipationem,luxitque super me :desolatione desolata est omnis terra,quia nullus est qui recogitet corde.

12.  Super omnes vias deserti venerunt vastatores,quia gladius Domini devorabit :ab extremo terræ usque ad extremum ejus,non est pax universæ carni.

13.  Seminaverunt triticum,et spinas messuerunt :hæreditatem acceperunt,et non eis proderit.Confundemini a fructibus vestrispropter iram furoris Domini.

14.  Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos,qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël :Ecce ego evellam eos de terra sua,et domum Juda evellam de medio eorum.

15.  Et cum evulsero eos, convertar,et miserebor eorum, et reducam eos :virum ad hæreditatem suam,et virum in terram suam.

16.  Et erit : si eruditi didicerint vias populi mei,ut jurent in nomine meo : Vivit Dominus !sicut docuerunt populum meum jurare in Baal,ædificabuntur in medio populi mei.

17.  Quod si non audierint,evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.

Read complete chapter Jeremiæ 12