Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 11:6-15 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et dixit Dominus ad me : Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda,et foris Jerusalem, dicens :Audite verba pacti hujus, et facite illa,

7.  quia contestans contestatus sum patres vestros,in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc :mane consurgens contestatus sum,et dixi : Audite vocem meam.

8.  Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam,sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali :et induxi super eos omnia verba pacti hujusquod præcepi ut facerent,et non fecerunt.

9.  Et dixit Dominus ad me : Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.

10.  Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores,qui noluerunt audire verba mea :et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis :irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meumquod pepigi cum patribus eorum.

11.  Quam ob rem hæc dicit Dominus :Ecce ego inducam super eos malade quibus exire non poterunt :et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.

12.  Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem,et clamabunt ad deos quibus libant,et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.

13.  Secundum numerum enim civitatum tuarumerant dii tui, Juda :et secundum numerum viarum Jerusalem,posuisti aras confusionis,aras ad libandum Baalim.

14.  Tu ergo noli orare pro populo hoc,et ne assumas pro eis laudem et orationem,quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me,in tempore afflictionis eorum.

15.  Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ?numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas,in quibus gloriata es ?

Read complete chapter Jeremiæ 11