Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 11:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens :

2.  Audite verba pacti hujus,et loquimini ad viros Juda,et ad habitatores Jerusalem,

3.  et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus Israël :Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus

4.  quod præcepi patribus vestris,in die qua eduxi eos de terra Ægypti,de fornace ferrea, dicens :Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis,et eritis mihi in populum,et ego ero vobis in Deum :

5.  ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris,daturum me eis terram fluentem lacte et melle,sicut est dies hæc.Et respondi, et dixi : Amen, Domine.

6.  Et dixit Dominus ad me : Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda,et foris Jerusalem, dicens :Audite verba pacti hujus, et facite illa,

7.  quia contestans contestatus sum patres vestros,in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc :mane consurgens contestatus sum,et dixi : Audite vocem meam.

Read complete chapter Jeremiæ 11