Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 10:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël.

2.  Hæc dicit Dominus :Juxta vias gentium nolite discere,et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes,

3.  quia leges populorum vanæ sunt.Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia :

4.  argento et auro decoravit illud :clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur :

5.  in similitudinem palmæ fabricata sunt,et non loquentur :portata tollentur,quia incedere non valent.Nolite ergo timere ea,quia nec male possunt facere, nec bene.

6.  Non est similis tui, Domine :magnus es tu,et magnum nomen tuum in fortitudine.

7.  Quis non timebit te, o Rex gentium ?tuum est enim decus :inter cunctos sapientes gentium,et in universis regnis eorum,nullus est similis tui.

8.  Pariter insipientes et fatui probabuntur :doctrina vanitatis eorum lignum est.

9.  Argentum involutum de Tharsis affertur,et aurum de Ophaz :opus artificis et manus ærarii.Hyacinthus et purpura indumentum eorum :opus artificum universa hæc.

Read complete chapter Jeremiæ 10