1. Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël.
2. Hæc dicit Dominus :Juxta vias gentium nolite discere,et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes,
3. quia leges populorum vanæ sunt.Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia :
4. argento et auro decoravit illud :clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur :
5. in similitudinem palmæ fabricata sunt,et non loquentur :portata tollentur,quia incedere non valent.Nolite ergo timere ea,quia nec male possunt facere, nec bene.
6. Non est similis tui, Domine :magnus es tu,et magnum nomen tuum in fortitudine.
7. Quis non timebit te, o Rex gentium ?tuum est enim decus :inter cunctos sapientes gentium,et in universis regnis eorum,nullus est similis tui.
8. Pariter insipientes et fatui probabuntur :doctrina vanitatis eorum lignum est.
9. Argentum involutum de Tharsis affertur,et aurum de Ophaz :opus artificis et manus ærarii.Hyacinthus et purpura indumentum eorum :opus artificum universa hæc.
10. Dominus autem Deus verus est,ipse Deus vivens,et rex sempiternus.Ab indignatione ejus commovebitur terra,et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
11. Sic ergo dicetis eis :Dii qui cælos et terram non fecerunt,pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !
12. Qui facit terram in fortitudine sua,præparat orbem in sapientia sua,et prudentia sua extendit cælos :
13. ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo,et elevat nebulas ab extremitatibus terræ :fulgura in pluviam facit,et educit ventum de thesauris suis.