Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Jeremiæ 1:10-19 Vulgata Latina (VULG)

10.  ecce constitui te hodiesuper gentes et super regna,ut evellas, et destruas,et disperdas, et dissipes,et ædifices, et plantes.

11.  Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Quid tu vides, Jeremia ?Et dixi : Virgam vigilantem ego video.

12.  Et dixit Dominus ad me : Bene vidisti :quia vigilabo ego super verbo meo,ut faciam illud.

13.  Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens : Quid tu vides ?Et dixi : Ollam succensam ego video,et faciem ejus a facie aquilonis.

14.  Et dixit Dominus ad me : Ab aquilone pandetur malumsuper omnes habitatores terræ :

15.  quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis,ait Dominus :et venient, et ponent unusquisque solium suumin introitu portarum Jerusalem,et super omnes muros ejus in circuitu,et super universas urbes Juda :

16.  et loquar judicia mea cum eissuper omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me,et libaverunt diis alienis,et adoraverunt opus manuum suarum.

17.  Tu ergo, accinge lumbos tuos,et surge, et loquere ad eosomnia quæ ego præcipio tibi.Ne formides a facie eorum,nec enim timere te faciam vultum eorum.

18.  Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam,et in columnam ferream,et in murum æreum,super omnem terram,regibus Juda, principibus ejus,et sacerdotibus, et populo terræ.

19.  Et bellabunt adversum te,et non prævalebunt,quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.

Read complete chapter Jeremiæ 1