Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 9:2-15 Vulgata Latina (VULG)

2.  Populus qui ambulabat in tenebris,vidit lucem magnam ;habitantibus in regione umbræ mortis,lux orta est eis.

3.  Multiplicasti gentem,et non magnificasti lætitiam.Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ;sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.

4.  Jugum enim oneris ejus,et virgam humeri ejus,et sceptrum exactoris ejussuperasti, sicut in die Madian.

5.  Quia omnis violentia prædatio cum tumultu,et vestimentum mistum sanguine,erit in combustionem,et cibus ignis.

6.  Parvulus enim natus est nobis,et filius datus est nobis,et factus est principatus super humerum ejus :et vocabitur nomen ejus,Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,Pater futuri sæculi, Princeps pacis.

7.  Multiplicabitur ejus imperium,et pacis non erit finis ;super solium David, et super regnum ejus sedebit,ut confirmet illud et corroboretin judicio et justitia,amodo et usque in sempiternum :zelus Domini exercituum faciet hoc.

8.  Verbum misit Dominus in Jacob,et cecidit in Israël.

9.  Et sciet omnis populus Ephraim,et habitantes Samariam,in superbia et magnitudine cordis dicentes :

10.  Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus ;sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.

11.  Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum,et inimicos ejus in tumultum vertet.

12.  Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ;et devorabunt Israël toto ore.In omnibus his non est aversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.

13.  Et populus non est reversus ad percutientem se,et Dominum exercituum non inquisierunt.

14.  Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam,incurvantem et refrenantem, die una.

15.  Longævus et honorabilis, ipse est caput ;et propheta docens mendacium, ipse est cauda.

Read complete chapter Isaiæ 9