Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 9:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Primo tempore alleviata estterra Zabulon et terra Nephthali :et novissimo aggravata est via maristrans Jordanem Galilææ gentium.

2.  Populus qui ambulabat in tenebris,vidit lucem magnam ;habitantibus in regione umbræ mortis,lux orta est eis.

3.  Multiplicasti gentem,et non magnificasti lætitiam.Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ;sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.

4.  Jugum enim oneris ejus,et virgam humeri ejus,et sceptrum exactoris ejussuperasti, sicut in die Madian.

5.  Quia omnis violentia prædatio cum tumultu,et vestimentum mistum sanguine,erit in combustionem,et cibus ignis.

6.  Parvulus enim natus est nobis,et filius datus est nobis,et factus est principatus super humerum ejus :et vocabitur nomen ejus,Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,Pater futuri sæculi, Princeps pacis.

7.  Multiplicabitur ejus imperium,et pacis non erit finis ;super solium David, et super regnum ejus sedebit,ut confirmet illud et corroboretin judicio et justitia,amodo et usque in sempiternum :zelus Domini exercituum faciet hoc.

8.  Verbum misit Dominus in Jacob,et cecidit in Israël.

Read complete chapter Isaiæ 9