9. Congregamini, populi, et vincimini ;et audite, universæ procul terræ :confortamini, et vincimini ;accingite vos, et vincimini.
10. Inite consilium, et dissipabitur ;loquimini verbum, et non fiet :quia nobiscum Deus.
11. Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me,ne irem in via populi hujus, dicens :
12. Non dicatis : Conjuratio ;omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est :et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
13. Dominum exercituum ipsum sanctificate ;ipse pavor vester, et ipse terror vester :
14. et erit vobis in sanctificationem ;in lapidem autem offensionis, et in petram scandali,duabus domibus Israël ;in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
15. Et offendent ex eis plurimi,et cadent, et conterentur,et irretientur, et capientur.
16. Liga testimonium,signa legem in discipulis meis.