Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 8:6-17 Vulgata Latina (VULG)

6.  Pro eo quod abjecit populus isteaquas Siloë, quæ vadunt cum silentio,et assumpsit magis Rasin,et filium Romeliæ :

7.  propter hoc ecce Dominus adducet super eosaquas fluminis fortes et multas,regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus,et ascendet super omnes rivos ejus,et fluet super universas ripas ejus ;

8.  et ibit per Judam, inundans, et transiens :usque ad collum veniet.Et erit extensio alarum ejusimplens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel !

9.  Congregamini, populi, et vincimini ;et audite, universæ procul terræ :confortamini, et vincimini ;accingite vos, et vincimini.

10.  Inite consilium, et dissipabitur ;loquimini verbum, et non fiet :quia nobiscum Deus.

11.  Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me,ne irem in via populi hujus, dicens :

12.  Non dicatis : Conjuratio ;omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est :et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.

13.  Dominum exercituum ipsum sanctificate ;ipse pavor vester, et ipse terror vester :

14.  et erit vobis in sanctificationem ;in lapidem autem offensionis, et in petram scandali,duabus domibus Israël ;in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.

15.  Et offendent ex eis plurimi,et cadent, et conterentur,et irretientur, et capientur.

16.  Liga testimonium,signa legem in discipulis meis.

17.  Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suama domo Jacob, et præstolabor eum.

Read complete chapter Isaiæ 8