Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 8:5-13 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens :

6.  Pro eo quod abjecit populus isteaquas Siloë, quæ vadunt cum silentio,et assumpsit magis Rasin,et filium Romeliæ :

7.  propter hoc ecce Dominus adducet super eosaquas fluminis fortes et multas,regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus,et ascendet super omnes rivos ejus,et fluet super universas ripas ejus ;

8.  et ibit per Judam, inundans, et transiens :usque ad collum veniet.Et erit extensio alarum ejusimplens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel !

9.  Congregamini, populi, et vincimini ;et audite, universæ procul terræ :confortamini, et vincimini ;accingite vos, et vincimini.

10.  Inite consilium, et dissipabitur ;loquimini verbum, et non fiet :quia nobiscum Deus.

11.  Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me,ne irem in via populi hujus, dicens :

12.  Non dicatis : Conjuratio ;omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est :et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.

13.  Dominum exercituum ipsum sanctificate ;ipse pavor vester, et ipse terror vester :

Read complete chapter Isaiæ 8